Текст книги "О библиотеках"
Автор книги: Юст Липсий
сообщить о нарушении
Текущая страница: 6 (всего у книги 8 страниц)
Graecae Bibliothecae, Pisistrati et Aristotelis praecipuae, itemque Byzantina
Atque ista de Aegypti Bibliothecis repperi, pauca et parva fortasse de multis et magnis. Sed aevum scilicet absorpsit, quod et in Graeciae Bibliothecis liceat accusare. De quibus nobilioribus strictim Athenaeus: ubi Laurentium suum ita in hoc studio parandorum librorum dilaudat, ut dicam eum, Polycratem Samium, Pisistratum tyrannum, Euclidem Atheniensem, Nicocratem Cyprium, Euripidem poetam, Aristotelem philosophum superasse (Lib. I). Et de omnibus istis singillatim non habeo dicere, nisi de Pisistrato, cui et laudem primi auctoris in hoc studio, Agellius adscripsit. Et sane Polycrates aevo fere concurrit. Sed Agellii verba: Libros Athenis disciplinarum liberalium, publice ad legendum praebendos, primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus (Lib. VI). Magnus vir (odiosum hoc modo cognomen tolle) et cui Homerum etiam digestum et correctum numquam soluturi debemus. Adeo Critica haec cura olim Principum, imo Regum, fuit. Ea Bibliotheca ab ipsis deinde Atheniensibus varie aucta, donec spoliavit et avexit Xerxes, Athenarum potitus. Sed eosdem, Olymp. CXVII, multis post annis, Seleucus Nicator, Syriae rex, liberaliter remittendos Athenas curavit, donavitque. Et mansisse deinde ad Sullae tempora, qui et ipse Athenas cepit, diripuit, afflixit: postea tamen instauratam, juste opinor. Quomodo enim mater artium, sine instrumento hoc librorum? Imo plures ibi Bibliothecae postea et Hardianus Imp. Jovis Panellenii aedem Athenis struxit et in ea Bibliothecam Pausaniae scriptum. Sed de Euclide, quod ait Athenaeus: hunc Archontem fuisse, inter primos ejus magistratus comperior: nec ultra. De Aristotele autem, Strabo magnifice in verbis, quae supra dedi et addidi ex Athenaeo, Bibliothecam ejus tandem ad Ptolomaeos Reges venisse, etsi Strabo atque alii videantur negare. Nam ille ita: Libros Aristotelis, qui ad Neleum venissent, ad posteros deinde transmissos, ineruditos homines et qui sub clavibus eos, sine usu ullo habuissent. Denique sub terram conditos, a blattis et tineis vitiatos, tandem Apelliconi Teio magna pecunia addictos fuisse. Qui erosos lacerosque describi, vulgari, et si parum bona fide aut judicio curasset. Eo autem mortuo, Sullam Athenis potitum, eosdem libros suos fecisse, Romam misisse, ibique Tyrannionem Grammaticum iis usum, atque (ut fama est) intercidisse, aut invertisse (Lib. XIII). Quibus similia aut eadem Plutarchus, in Sulla. Quae si vera, quomodo ad Philadelphum a Neleo venerint, Athenaeo supra assertum? Nisi forte (atque ego arbitror) ipsos quidem Aristotelis libros, ab illo, inquam, scriptos Neleus tenuerit, posterisque transmiserit, ut peculiarem thesaurum at reliquam vim alienorum scriptorum, vendiderit Philadelpho Neque memoratu digna alia de Graeciae Bibliothecis legere memini et Romani haud dubie pleraque talia ad se transduxerunt, Graecia jam potiti, nisi placet Byzantinam his accensere, quae Principum aevo fuit. Nam Zonaras et Cedrenus tradunt. Basilisci imperio, Bibliothecam ibi conflagrasse, in qua centum viginti millia librorum essent recondita, inter ea Draconis intestinum CXX pedes longum, cui aureis litteris Homeri Ilias atque Odyssea fuerint inscripta. Etsi haec Thraciae proprie, non Graeciae attribuenda.
CAP. IVAttalica Bibliotheca, cui Eumenes auctor. Plinii et Vitruvii aliqua hic forte inconsiderantia. Quanta et quam diu fuerit
Sicut et Attalica sive Pergamena, Asiae: quae proxima claritate ab illa Alexandrina fuit. Nam Attalici Reges, e parvis progressi, cum societate opibusque Romanis crevissent: sedem regni Pergamum varie, tum et Bibliothecis, exornarunt. Eumenem, Attali Regis filium, auctorem huic rei Strabo prodidit: Eumenes, inquit, urbem instruxit, et donariis ac Bibliothecis, uti nunc est, eleganter excoluit. (Lib. XIII). Et Plinius, qui scribit: aemulatione circa Bibliothecas Regum, Ptolomaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolomaeo, membranas Pergami, ut Varro auctor est, repertas (Lib. XIII, cap. XI). Cui paria Hieronymus, in Epistola ad Chromatium, itemque Aelianus tradiderunt, sed Attalum, pro Eumene, nominantes. Enimuero de neutro horum satis conuenit, si tempora examinas: quoniam isti posteriores Philadelpho, toto fere saeculo, fuerunt. Quomodo igitur, quod Plinius ait, aemulatio inter eos? Nisi hoc subvenit, Ptolomaeum simpliciter nominari: qui alius a Philadelpho esse potuit et Ptolomaeus Quintus, cognomento Epiphanes, cum Eumene vixit. Atque ille fortasse (quanquam de insigni eius studio in Bibliothecas nihil proditum) chartam suppressit, invidia, ne alter veterem illam nova sua aequaret. Sed error sive inconspectio clarior in Vitruvio, qui his verbis scripsit: Reges Attalici, magnis Philologiae dulcedinibus inducti, cum egregiam Pergami Bibliothecam, ad communem delectationem, instituissent: tunc item Ptolomaeus, infinito Zelo cupiditatisque studio incitatus, non minoribus industriis, ad eumdem modum, contenderat Alexandriae comparare (Lib. VII, initio). Quid? Ut Attalici reges ante Alexandrinos in hoc studio? Ut exemplum ardoremque isti ab iis sumpserint? Imo vero contra fuit et peregerant jam, cum nec illi cogitarent. Nisi et hic placet de posteriore aliquo Ptolomaeo adducere et velare, sed velare. Ceterum Bibliotheca haec nec copia, nec aevo, Alexandrinam aequavit. Nam de utroque isto Plutarchus scribit Antonium virum, fascinatum amoribus Cleopatrae, χαρίσασθαι μέν αὐτῇ τὰς ὲκ Περγάμου βιβλιοθήκας, ἐν αἷςεἲκοσι μυριάδες βιβλίων ἀπλῶν ἦσαν: gratificatum ei Bibliothecam Pergami, in qua essent ducenta millia singularium librorum (In M. Antonio), id est voluminum. Hoc enim opinor ἀπλὰ βιβλία dici, cum in uno volumine plures saepe libri, quos non vult in numerum hunc venire. Ergo ea ipsa statim post Alexandrinam periit, sed in ea vixit: an et in loco suo revixit? Certe Strabonis supra verba si attendis, significant, cum ait: uti nunc est, excoluit. Quando nunc? Strabonis scribentis, id est, Tiberii aevo. Ut appareat, aut revectam ab Augusto victore esse, qui pleraque irrita Antonii fecit, aut certe exscriptam iterum, et instauratam. De quo, praeter suspicari, non equidem dicam.
CAP. VRomanae Bibliothecae, privatae et prima Publica Asinii Pollionis
Atque hae Bibliothecae, quas memoratu dignas apud exteros repperi, veniamus ad Romanas, situ et aevo magis propinquas. Satis enim tarda ibi haec cura aut studium, apud Martis non Musarum proles: etsi, cum bono Deo, hic quoque cultus et elegantia denique invaluit, parvis primo initiis, ut solet. Isidori notatio est: Romam primus librorum copiam aduexit Aemilius Paullus, Perse Macedonum rege devicto: deinde Lucullus e Pontica praeda. Duos nominat, qui libros advexere, sed publici usus aut juris non prorsus fecere. Et de Aemilio, haud ultra legi, de Lucullo, Plutarchus ubertim Laudanda ejus impensa inquit et studium in libris. Nam et multos et eleganter scriptos conquisivit, eosque ut liberaliter paravit, ita etiam utendos dedit. Patebant enim omnibus Bibliothecae et in porticus adjectas atque exedras Graeci praesertim recipiebantur, qui velut ad Musarum aedem eo ventitabant, tempusque inter se jucunde traducebant, ab aliis curis liberi. Saepe et ipse cum iis versabantur et philologis se immiscebat, ad has porticus et ambulationes veniens. Ex quibus vides, Illustrissime Princeps, velut publicas fuisse has Bibliothecas et quamquam jus mancipiumque sibi retineret, usum tamen eruditis concessisse, quod et benigne vos facere soletis. At vero tertium etiam his duobus licebat addere, Cornelium Sullam, postea Dictatorem, qui e Graecia Athenisque magnam librorum vim traduxit et Romae deposuit ac disposuit, quod, praeter Plutarchum, Lucianus (Adversus indoctum) etiam scripsit. Tamen his omnibus vere Publica Bibliotheca nondum structa, quam cogitationem primus magnanimus et magnificus ille Iulius Caesar concepit, ac, nisi fata interpellassent, effecisset. Svetonius de eo: Destinabat Bibliothecas Graecas et Latinas, quam maximas posset, publicare, data M. Varroni cura comparandarum ac dirigendarum. O rem magni animi, atque item consilii! Nam quis in orbe terrarum huic curae aptior M[arco] illo Varrone, doctissimo inter Graecos Latinosque? Sed destinavit Caesar, non perfecit: Augustus, adoptione filius, inter alia ornamenta urbis et imperii, hoc quoque plurifariam adiunxit. Nam eo invitante atque incitante, Asinius Pollio, orator et Senator nobilis (Svetonio narrante): Atrium Libertatis exstruxit, atque in eo Bibliothecam publicavit. Isidorus (Origg. VI): Primus Romae Bibliothecas publicavit Pollio, Graecas Latinasque, additis auctorum imaginibus, in Atrio, quod de manubiis magnificentißimum instruxerat. De manubiis, inquit, nempe Dalmatarum, quos vicit. Item Plinius (Lib. XXXIV., cap. II): Asinius Pollio, primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. In Atrio Libertatis fuisse, id est in monte Aventino, ex istis constat, quod tamen instructum aut reparatum ab eo magis dixerim, quam exstructum. Nam jamdiu ante id fuisse et quidem a Tib. Graccho, patre Gracchorum, Plutarchus atque alii scriptores dicunt. Itaque ipse refecit et ad hunc usum splendide concinnavit. De eo Ovidius capiendus (III. Trist., eleg. I):
Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
Atria Libertas tangere passa sua est.
Non enim viros doctos audio, qui haec ad λέσχην, sive conventum poetarum, ducunt. Palam libellus conqueritur, non receptum se in Bibliothecam Asinii, quae prima patuit, sive publicata est, doctis libris.
CAP. VIAugusti, Octavia; itemque Palatina. Praefecti et custodes iis
Atque haec igitur sub Augusto prima Publica fuit: duae mox aliae, ab ipso. Prior, Octavia, quam sororis suae memoriae et nomini dedicavit. De ea Dio Cassius (Lib. XLIX) in actis anni DCCXXI: Augustus Porticus et Bibliothecas, a sororis nomine Octavias dictas, exstruxit. Etsi Plutarchus (In Marcello) tamen in ipsam Octaviam transscribere hoc opus videtur: Εὶς δε τιμὴν αὺτοῦ (Μαρκέλλου) καὶ μνήμην ̓Οκταβία μέν ἡ μήτηρ τὴν βιβλιοθήκην ἀνέθηκε, Καίσαρ δε θεατρόν, ἀναγράψας Μαρκέλου: In honorem ac memoriam defuncti Marcelli mater Octavia Bibliothecam dedicavit, Caesar Augustus Theatrum, Marcelli nomine inscriptum. Falli Plutarchum opinor: quia Dionis quidem notatio totis decem annis citerior est Marcelli morte. Atque addit, ex Dalmatarum manubiis opera ea structa, miro concursu, ut prima atque altera Bibliotheca genti Barbarae debeantur. De hac et Svetonius in Melisso Grammatico: Cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est, quod eleganter curam ordinandarum Bibliothecarum in Octavia porticu suscepit. Nota, in ipsa Porticu fuisse. Quomodo? Superiore ejus parte, uti arbitror, tuto et decore, cum inferior ambulationi modo esset. De hac Ovidius item sensit (III Trist., eleg. I):
Altera templa peto, vicino juncta theatro,
Haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
Nam et ab hac Bibliotheca spretum se libellus queritur et locum ubi fuerit, designat. Quem? Vicinum Theatro Marcelli. Nam quod Templa appellat, nihil est et Loca intellegit tantum, publico usui consecrata. Etsi in templis, aut juxta, saepe fuisse, alia ostendunt: sed hic tale non legi. Templa autem dicit, quia in hac Porticu lunonis aedes fuit et nobiles in ea statutae, quod Plinius dicet. Altera porro ab eodem Augusto Bibliotheca est, Palatina, a loco dicta, quia in ipso Palatio. Svetonius (Cap. XXIX): Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam fulmine ictam desiderari a Deo haruspices responderant. Additae Porticus, cum Bibliotheca Latina Graecaque. Id tactum anno Urbis DCCXXVI, ut ex Dionis (LIII) initio discas. Itaque temporum ordinem in Bibliothecis recensendis Ovidius secutus est, cum primo Asiniam, tum Octaviam, denique istam Palatinam sic adnumerat:
Inde timore pari gradibus sublimia celsis
Ducor ad intonsi candida templa Dei.
Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
Belides, et stricto barbarus ense pater.
Quaeque viri docto veteres fecere novique
Pectore, lecturis inspicienda patent.
Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis.
Quos suus optaret non genuisse pater.
Quaerentem frustra, custos, et sedibus illis
Praepositus, sancto jiussit abire loco.
Praeter alia, ostendit et Praepositum, sive Custodem huic loco fuisse, quem Svetonius facit C. Iulium Higinum. Is in Grammaticis celebris, praefuit, ut inquit, Palatinae Bibliothecae; nec eo secius plurimos docuit. Imo seorsim Graeca custodem suum habuit et Latina. In marmore prisco: ANTIOCHUS TI. CLAUDI. CAESARIS. A. BIBLIOTHECA. LATINA. APOLLINIS. In alio: C. IULIUS. FALYX. A. BIBLIOTHECA. GRAECA. PALAT. Et similes alibi inscriptiones. Hujus Bibliothecae meminit et Plinius (Lib. XXXVI, ca. XXVII): Videmus Appolinem, in Bibliotheca templi Augusti Thuscanicum, quinquaginta pedum a pollice. Etsi possis referre etiam ad Vespasiani Augusti Bibliothecam, quae in Pacis templo fuit. Apertius de Palatina, idem Plinius alibi (Lib. VII., ca. LVIII): Veteres Graecas litteras fuisse easdem paene, quae nunc sunt Latinae, indicio erit Delphica tabula antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono Principum, Minervae dicata, in Bibliotheca. Hanc diutissime Romae mansisse, inducor credere verbis Io. Sarisberiensis, qui scribit (Lib. II. De nug. Cur.): Doctorem sanctissimum illum Gregorium, non modo Mathesim pepulisse ab Aula, sed ut traditur a majoribus, incendio dedisse probatae lectionis scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo. In quibus erant praecipua, quae caelestium mentem et superiorum oracula hominibus videbantur revelare. Notandum.
CAP. VIITiberii, Trajani, Vespasiani, item Capitolina, aliae ignotae
Ab Augusto igitur, artium ingeniorumque amantissimo Principe, duae istae fuerunt. Quid ab aliis? Aliae. Videtur enim certamen in hac re Principum fuisse, et velut contendisse de palma. Ecce Tiberius statim ab Augusto, in ipso Palatio etiam struxit, ea parte qua Viam Sacram spectat. Nam illic Tiberii domum fuisse, curiosi talium hodie autumant et in domo ejus haec locatur. Ab Agellio (Lib. XIII, cap. XVIII): Cum in domus Tiberianae Bibliotheca sederemus, ego et Apollinaris. A Vopisco item, qui (In Probo) usum se scribit libris e Bibliotheca Ulpia, item ex domo Tiberiana. Videtur et Vespasianus deinde struxisse, et adjunxisse templo Pacis. De qua Agellius (Lib. XVI, cap. VIII): Commentarium L. Aelii, qui Varronis magister fuit, studiose quasivimus, eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Meminitque et Galenus (De composit. medicamentorum. Lib. I): fuit item a Trajano alia. De qua etiam Agellius (II, cap. XXVII): Sedentibus forte nobis in Bibliotheca templi Trajani. Atque est eadem, quae a gentili Principis ejus nomine, Ulpia passim nominatur. Vopiscus (In Aureliano): Haec ego a gravibus viris comperi et in Ulpiae Bibliothecae libris relegi. Iterumque: Et si his contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit. Hanc in foro Trajani initio fuisse, ubi Principis ejus alia opera, facile persuadeor, sed aevo mutasse et translatam in collem Viminalem, ad ornandas Diocletiani Thermas (an ab ipso Diocletiano ?) Vopiscus inducit. Usus sum, inquit, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis. Cum diserte de sua dicit, ostendit igitur, alia aetate aliter fuisse. Reperio et Capitolinam, in urbe, de qua Eusebius, in rebus Commodi Imperatoris: In Capitolium fulmen ruit et magna inflammatione facta. Bibliothecam et vicinas quasque aedes, concremavit. Uberius hoc ipsum ita Orosius (Lib. VII, cap. XVI): Flagitia regis poena urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio Bibliothecam illam, maiorum studio curaque compositam, aedesque alias iuxta sitas, rapaci turbine concremavit. Quis tamen ejus auctor? Adserere haud liceat, divinare libeat, Domitianum fuisse. Nam ille, servatus olim in Capitolio, templum ibi Princeps struxit: quid si et hanc Bibliothecam? Etsi nemo tradidit, qui nunc exstant, Svetonius hoc tantum de eo universe (Cap. XX): Bibliothecas incendio absumptas impensissime reparari curavit, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emedarentque. Ubi observas, etiamtunc illam Alexandrinam velut originem et matricem aliarum habitam et has corruptas ex ea iterum refectas et adornatas. Amplius, Principum studio ab interitu vindicatas, quod nisi fuisset, quomodo tam multae illae ad P. Victoris, id est Constantini aevum, venissent? Nam ille sic inter singularia urbis notat: Bibliothecae publicae, undetrigint, ex iis praecipuae duae, Palatina et Ulpia. Heu, quam etiam a memoria perierunt! Nam ex illis XXIX vix septem industria nostra indagare potuit et nomina saltem ab oblivione vindicare.
CAP. VIIITiburtina et quaedam etiam Privatorum uberiores. Habebant in Balneis, atque item in agris
Plures, inquam, Publicas non eruo: non quidem in urbe. Juxta eam, Tiburti, etiam unam. De qua Agellius (Lib. IX, cap. ΧΙV): Meminimus in Tiburti Bibliotheca inuenire nos in eodem Claudii libro scriptum. Iterumque (Lib. XIX, cap. V): Promit e Bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo instructa satis commode erat. Hic et alibi de Templis adnotes et fere juxta ea aut in illis fuisse. Quidni, sacra illa ingeniorum opera, in locis sacratis? Fortassis autem Hadrianus Imp. illam Tibure instruxit, quem eo loco et secessu impense delectatum constat, variaque et ampla inaedificasse. Etsi mihi certum, aliis municipiis coloniisque Bibliothecas sparsas fuisse, aeque atque artium istum cultum. Sed et privatim viri divites, usus et famae causa, sibi pararunt et nobiles ex iis quasdam. Sicut Tyrannio Grammaticus, Sullae temporibus, qui tria millia librorum possedit. Sicut ille Epaphroditus Chaeroneus, Grammaticus professione, quem Suidas tradit, sub Nerone ad Nervam Romae vixisse et adsidue libros ementem, usque ad triginta millia collegisse, optimorum quidem et selectorum. Laudo hoc ultimum, nec tam copiam quaeri, quam bonitatem, cum dilectu. Optarim hunc fuisse, qui Epictetum, apicem verae Philosophiae, in servis habuerit et aevum consentit, sed titulus et munus vitae dissentit, cum iste Grammaticus fuerit, alter e custodibus corporum Neronis, eodem Suida prodente. Sed quisquis iste, superavit eum Sammonicus Serenus in hoc studio, qui Bibliothecam habuit, in qua sexaginta duo millia librorum censebantur. Is moriens eam reliquit Gordiano minori, qui gustavit Imperium, Capitolino traditum, cum hoc elogio: Quod Gordianum quidem AD CAELUM TULIT. Si quidem tantae Bibliothecae copia splendore donatus, in famam hominum, litteratorum ore pervenit Legi malim: hominum litteratorum decore pervenit. Vide, Illustrissime Princeps, quam haec cura gratiam famamque pariat, vobis magnis insatiabiliter parandam. Atque hi, aut pauci alii, proditi sunt insigniores bibliothecas habuisse, plures tamen fuere, et Seneca commune hic studium jam tunc suo aevo ostendit et damnat. Damnat, quare? Non enim in studium, inquit (De Tranquil., cap. IX.), sed in spectaculum comparabant, sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum, libri non studiorum instrumenta, sed caenationum ornamenta sunt. Et mox addit: Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia et thermas, Bibliotheca quoque, ut necessarium domus instrumentum, expolitur. Male, fateor, et utinam tamen nostri divites sic lasciviant! Semper cum alieno aliquo, si non suo, usu et bono. Observare autem hic est de Balneis et Thermis etiam, sicut supra notavimus, illam Ulpiam in Diocletiani Thermis dicatam. Cur autem ibi? Credo, quia corpori curando otiose tunc vacabant et, igitur, occasio erat legendi aliquid, hominibus alias occupatis, vel audiendi. Enim vero etiam in Villis et Praetoriis passim habebant, ab eadem hac, otii et vacationis ibi, causa. Ad quem morem Pauli J[uris]c[onsul]ti responsum dirigitur: Fundo legato libros quoque et Bibliothecas, quae in eodem fundo sunt, legato contineri. Plinius de sua villa (Lib. II, epist. XVII): Parieti, in Bibliothecae speciem, armarium inseritur. Martialis, alterius cujusdam Iulii Martialis, villaticam Bibliothecam commendat (Lib. VII):
Ruris Bibliotheca delicati,
Vicinam videt unde lector urbem.
Inter carmina sanctiora siquis
Lascivae fuerit locus Thaliae,
Hos nido licet inseras vel imo,
Septem quos tibi misimus libellos.