355 500 произведений, 25 200 авторов.

Электронная библиотека книг » Аммиан Марцеллин » Римская история » Текст книги (страница 64)
Римская история
  • Текст добавлен: 26 сентября 2016, 10:26

Текст книги "Римская история"


Автор книги: Аммиан Марцеллин



сообщить о нарушении

Текущая страница: 64 (всего у книги 93 страниц)

XII

1. Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.

2. ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis versaretur.

3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.

4. et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano.

5. ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.

6. datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris ingenii spernebatur.

7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.

8. et electa est spectatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.

9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.

10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras

2 Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.

11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est.

12. Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.

13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis eximit abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.

14. nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperum malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana pronuntiatus reus capitis interibat.

15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitaverint multi.

16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse vocibus magnis exclamans.

17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.

18. sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.

19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum visu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.

20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.

XIII

1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.

2. ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione dignum aestimaretur.

LIBER XX
I

1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.

2. ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.

3. moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.

II

1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reversum – successisse enim eum Barbationi praediximus – obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.

2. quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.

3. quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.

4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur ґetsi meЄ inquit ґdespicit imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesensЄ.

5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.

III

1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.

2. quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.

3. ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro opponitur media.

4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.

5. si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus.

6. Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.

7. Nunc veniamus ad lunam. apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.

8. sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.

9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.

10. nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo superiectum gerit solem. exortus vero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis, quae forma semiorben ostendit.

11 . procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum vocamus apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.

12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente discedere suis sedibus arbitrari. verum ad instituta iam revertamur.

IV

1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et vectigales.

2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batavos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.

3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.

4. Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse adfirmans ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.

5. tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus.

6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.

7. perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.

8. qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.

9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.

10. hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem ґnos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnasЄ.

11. quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.

12. et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.

13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt.

14. nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.

15. Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus :

16. ґCesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu novarum impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgaboЄ.

17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et conviciis mixto, Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur.

18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.

19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.

20. sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.

21. hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.

22. viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent.


    Ваша оценка произведения:

Популярные книги за неделю