355 500 произведений, 25 200 авторов.

Электронная библиотека книг » Аммиан Марцеллин » Римская история » Текст книги (страница 56)
Римская история
  • Текст добавлен: 26 сентября 2016, 10:26

Текст книги "Римская история"


Автор книги: Аммиан Марцеллин



сообщить о нарушении

Текущая страница: 56 (всего у книги 93 страниц)

LIBER XVI
I

1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo.

2. quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si suffecerint, commoturus.

3. quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.

4. videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc iuvenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. namque incrementis velocibus ita domi forisque conluxit ut prudentia [Vespasiani filius] Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.

5 et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas, omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta tunc multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris hac ratione deberent, quod adulescens primaevus ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus ex academiae quietis umbraculis non e militari tabernaculo in pulverem Martium tractus, strata Germania pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis adflixit.

II

1. Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum inter rumores, qui volitabant adsidui, conperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.

2. nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus conparatis octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam adgressurus.

3. habita itaque deliberatione adsistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor... quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus.

4. sed cum subsererent quidam Silvanum paulo ante magistrum peditum per conpendiosas vias, verum suspectas quia tenebris multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere nitebatur.

5. et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis parum ad tuendum rectorem idoneis percurso eodem itinere Autosiodorum pervenit.

6. ubi brevi, sicut solebat, otio cum milite recreatus ad Tricasinos tendebat et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.

7. proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus per multa discrimina venit Tricasas adeo insperatus ut eo portas paene pulsante diffusae multitudinis barbarae metu aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.

8. et paulisper moratus dum fatigato consulit militi, civitatem Remos nihil prolatandum existimans petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem mensis cibaria iusserat opperiri praesentiam suam: cui praesidebat Vrsicini successor Marcellus et ipse Vrsicinus ad usque expeditionis finem agere praeceptus isdem in locis.

9. post variatas itaque sententias plures cum placuisset per Decem pagos Alamannam adgredi plebem, densatis agminibus tendebat illuc solito alacrior miles.

10. et quia dies umectus et decolor vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.

11. Hinc [et] deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans erat providus et cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus opem ferre solet exercitibus et salutem.

12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes territoria earum habitare nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant primam omnium Brotomagum occupavit eique iam adventanti Germanorum manus pugnam intentans occurrit.

13. cumque in bicornem figuram acie divisa conlato pede res agi coepisset exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.

III

1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit Agrippinam ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.

2. igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam.

3. quibus vincendi primitiis laetus per Treveros hiematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod dicitur, vehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac provideret, ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.

IV

1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius vescerentur quam antea.

2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.

3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.

4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.

5. verum hoc quoque diligentia curato pervigili, adfusa laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.

V

1. Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris [Lycurgi id] et axonibus Romam translatas diuque observatas sed senescentes paulatim reparavit Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus adponit.

2. id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum castior vitae indidit cultus ґmagnaЄ inquit ґcura cibi, magna virtutis incuriaЄ.

3. denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius ut privignum ad studia mittens manu sua conscripserat, praelicenter disponens, quid in convivio Caesaris inpendi deberet: phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.

4. Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.

5. Iulianus vero absque instrumento quotiens volvit evigilavit et nocte dimidiata semper exsurgens non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse, motum mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque in tanto rerum defectu explorate rei publicae munera curabat.

6. post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.

7. sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam amavit ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens sermo.

8. si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum et Hippiam Eleum sophistarum acerrimum ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.

9. Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxerit et liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. IO. cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium ґ clitellae bovi sunt inpositae: plane non est nostrum onusЄ Platonem crebro nominans exclamabat.

11. inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa chlamyde sed utraque manu cavata suscepit. et imperator ґrapereЄ inquit ґnon accipere sciunt agentes in rebusЄ.

12. aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus ґincusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare severis decetЄ.

13. egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat: et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.

14. ad ultimum exceptis victoriis, per quas vastantes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur.

15. denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento conpelli.

16. Inter has tamen regendi moderandique vias bonis principibus aemulandas barbarica rabies exarserat in maius. I

17. utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae ne his quidem remotis adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.

VI

1. Haec per eum annum spe dubia, eventu tamen secundo per Gallias agebantur. in comitatu vero Augusti circumlatrabat Arbetionem invidia velut summa mox adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus hoc quoque non tentus ut parvo locum adpeteret principalem.

2. sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum rettulimus accusasse Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.

3. cumque res in inquisitionem veniret necessariisque negotio tentis obiectorum probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae et Dorus evanuit et Verissimus ilico tacuit velut aulaeo deposito scenae.

VII

1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. qui tamquam iniuria gravi perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen.

2. ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum siquid finxerit convicturus. verum ille hoc nesciens mox venit Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat vanidicus et amenti propior, admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.

3. haec eo fingente licentius Eutherius ut postulavit inductus iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet velari veritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore obligata cervice sua spondebat.

4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo.

5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto... iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.

6. is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque levem. denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri.

7. unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.

8. cui spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures invenire non potui. fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

9. verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.

10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam vexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. qui virginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime servans cum a Manlio Prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua conpegit. nunc redeam unde diverti.

VIII

1. Superato ut dixi Marcello reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et nefanda perpetrabantur.

2. nam siquis super occentu soricis vel occursu mustelae vel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem quod medicinae quoque admittit auctoritas reus, unde non poterat opinari, delatus raptusque in iudicium poenaliter interibat.

3. Per id tempus fere servum quendam nomine Danum terrore tenus uxor rerum levium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus subsidebat quo indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.

4. is, ut loquebatur iactantius, versabilem feminam post nefandum concubitum in periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem et fingere quod velamen purpureum a Diocletiani sepulcro furatus quibusdam consciis occultabat.

5. hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra excitaturus calumnias consuetas. reque conperta iubetur Mavortius tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae crimen acri inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem Vrsulo largitionum comite, severitatis itidem non inprobandae.

6. exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta multorum inveniretur iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnavere letali.

7. quo cognito Constantius fremens et tamquam vindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis Vrsulum redire ad comitatum minaciter iussit ac sistere veritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine gravi subtraxit.

8. Tunc illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium par, duos clavos ita latissimos ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornaverat principales: quae res patrimonium dives evertit.

9. Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu ґvincamusЄ, verbum sollemne interpretatum atrociter, delevit nobilem domum.

10. Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus.

11. inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.

12. namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius.

13. sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine divitiarum arserunt sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi... anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.


    Ваша оценка произведения:

Популярные книги за неделю