355 500 произведений, 25 200 авторов.

Электронная библиотека книг » Аммиан Марцеллин » Римская история » Текст книги (страница 55)
Римская история
  • Текст добавлен: 26 сентября 2016, 10:26

Текст книги "Римская история"


Автор книги: Аммиан Марцеллин



сообщить о нарушении

Текущая страница: 55 (всего у книги 93 страниц)

VIII

1. Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior, agebantur. Constantium vero exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias indicantes nullo renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa: aestuansque diu, qua vi propulsaret aerumnas ipse in Italia residens ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam repperit tandem consilium rectum et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum in societatem imperii adsciscere cogitabat.

2. id ubi urgente malorum inpendentium mole confessus est proximis succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se, quod numquam fecerat, aperte demonstrans: illi in adsentationem nimiam eruditi infatuabant hominem, nihil esse ita asperum dictitantes quod praepotens eius virtus fortunaque tam vicina sideribus non superaret ex more. addebantque noxarum conscientia stimulante conplures deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.

3. quis adnitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum, migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune omnibusque memorans anteponi debere propinquum. post multaque per deliberationes ambiguas actitata stetit fixa sententia abiectisque disputationibus inritis ad imperium placuit Iulianum adsumere.

4. cum venisset accitus praedicto die, advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:

5. Adsistimus apud illos, optimi rei publicae defensores, causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.

6. post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes persultant barbari Gallias rupta limitum pace, hac animati fiducia, quod nos per disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt.

7. huic igitur malo ultra adposita iam proserpenti, si dum patitur tempus occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent et imperii fines erunt intacti. restat ut rerum spem, quam gero, secundo roboretis effectu.

8. Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis, verecundia, qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis industriae iuvenem in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si videntur utilia, etiam vestra consensione firmandis.

9. Dicere super his plura conantem interpellans contio lenius prohibebat arbitrium summi numinis id esse, non mentis humanae velut praescia venturi praedicans.

10. stansque imperator inmobilis dum silerent, residua fidentius explicavit quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperatum exsurgat: cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam hoc ipso plene videor exposuisse quod elegi. ergo eum praesente nutu dei caelestis amictu principali velabo.

11. Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum his adloquitur contractiore vultu submaestum:

12. Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium frater: aucta gloria mea confiteor qui iustus in deferenda suppari potestate nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.

13. adesto igitur laborum periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus adflictas: et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.

14. proinde urgente rei magnitudine perge vir fortis ducturus viros itidem fortes. aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi. mecum ubique videberis praesens et ego tibi quodcumque acturo non deero. ad summam i i, propera sociis omnium votis, velut adsignatam tibi ab ipsa re publica stationem cura pervigili defensurus.

15. Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus inlidentes quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium Caesaremque admiratione digna suscipiebant imperatorii muricis fulgore flagrantem.

16. cuius oculos cum venustate terribiles vultumque excitatius gratum diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.

17. susceptus denique ad consessum vehiculi receptusque in regiam hunc versum ex Homerico carmine susurrabat. «ellabe porphyreos thanatos kai moira krataie.» Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.

18. deinde diebus paucis Helena virgine Constanti sorore eidem Caesari iugali foedere copulata paratisque universis, quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent.

19. indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.

20. quo maerore perculsus velut primo adventantium malorum auspicio murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus adsecutum quam ut occupatior interiret.

21. cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas proculque visum plebs universa cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium adfulsisse conclamatis negotiis arbitrata.

22. tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset ingressus, Iulianum Caesarem conperisset, exclamavit hunc deorum templa reparaturum.

IX

1. Proinde quoniam ut Mantuanus vates praedixit excelsus maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes proeliorumque varios casus ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, adtrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.

2. ambigentes super origine prima Gallorum scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes et diligentia Graecus et lingua haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius fidem secuti obscuritate dimota eadem distincte docebimus et aperte.

3. Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtis nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos ita enim Gallos sermo Graecus appellat alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.

4. Drasidae memorant re vera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et adluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.

5. aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos loca haec occupasse tunc vacua.

6. regionum autem incolae id magis omnibus adseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat: superatisque ambobus coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.

7. a Phocaea vero Asiaticus populus Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida aucta virium copia instituere non pauca. sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta

8. per haec loca hominibus paulatim excultis viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. et bardi quidem fortia virorum illustrium facta heroicis conposita versibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, euhages vero scrutantes seriem et sublimia naturae pandere conabantur. inter eos drasidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis adstricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt et despectantes humana pronuntiarunt animas inmortales.

X

1. Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos et horrore nivali semper obductos orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.

2. et a latere quidem australi Tyrreno adluitur et Gallico mari: qua caeleste suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni: ubi occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaei cingitur; unde ad solis ortus adtollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum: quas rex Cottius, perdomitis Galliis solus in angustiis latens inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore in amicitiam Octaviani receptus principis, molibus magnis exstruxit ad vicem memorabilis muneris, conpendiarias et viantibus oportunas, medias inter alias Alpes vetustas super quibus conperta paulo postea referemus.

3. in his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile

4. est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum per diruptas utrimque angustias et lacunas pruinarum congerie latebrosas descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus inligata pone cohibente virorum vel boum nisu valido vix gressu reptante paulo tutius devolvuntur. et haec, ut diximus, anni verno contingunt.

5. hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem inpellit et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium: qui si nivibus operti latuerint, montanisve defluentibus rivis eversi, gnaris agrestibus praeviis difficile pervadunt.

6. a summitate autem huius Italici clivi planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior aegreque superabilis ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.

7. huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos et adscitus in societatem rei Romanae quietem genti praestitit sempiternam.

8. et licet haec, quam diximus viam, media sit et conpendiaria magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.

9. et primam Thebaeus Hercules ad Geryonem extinguendum, ut relatum est, et Tauriscum lenius gradiens prope maritimas conposuit Alpes, hisque Graiarum indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit. deinde emensis postea saeculis multis hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.

10. superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis iturus auxilio in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta Hannibalem sequi nequiens triduo ante transito Rhodano ad partes Italiae contendentem navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo degressurum montibus apud Genuam observabat Liguriae oppidum, ut cum eo, si copiam fors dedisset, viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.

11. consulens tamen rei communi Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam ad saltus Tricorios venit. indeque exorsus aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in inmensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso in solidam solvit, per Druentiam flumen gurgitibus vagis intutum regiones occupavit Etruscas. hactenus super Alpibus. nunc ad restantia veniamus.

XI

1. Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.

2. et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens.

3. a Belgis vera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra Constantia funduntur in mare.

4. horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab humaniore cultu longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.

5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem venere Romanam.

6. regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat universis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones isdem rexere temporibus.

7. at nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.

8. dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota.

9. post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treviros domicilium principum clarum.

10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens et Catelauni et Remi

11. apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo vetusta.

12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus... habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.

13. in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta: omissis aliis multis Burdigala et Arverni excellunt et Santones et Pictavi.

14. Novem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.

15. his prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,

16. et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano maximi nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens et proclivi impetu ad planiora degrediens proprio agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris quaeritans exitus viam sibi impetu veloci molitur.

17. unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia flexuosa Ararim, quem Sauconnam appellant, [inter Germaniam primam fluentem] suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.

18. hinc Rhodanus aquis advenis locupletior vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius adsuetas finitisque intervallis, quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.

XII

1. Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens ponderansque niveas ulnas et vastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas tortilibus nervis excussas.

2. metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum.

3. ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus Martium pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.

4. vini avidum genus, adfectans ad vini similitudinem multiplices potus et inter eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.

5. Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii plenus effectus asperiore Allobrogum gente devicta hoc indidit cognomentum.

6. nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati nostrae foederibus iunxit aeternis. evectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.

XIII

1. Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. unde sublimius quam sperabatur eluxit.

2. Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis et mitis et blandus sed ex qualibet occasione maximeque ex controversis litibus, quod nefandum est, et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.

3. Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum, agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et, ut ait comicus, arte despecta furtorum rapiens propalam.

4. Quis concordantibus mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis Persici duces vicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam, aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.


    Ваша оценка произведения:

Популярные книги за неделю