355 500 произведений, 25 200 авторов.

Электронная библиотека книг » Paulus Diaconus » Historia langobardorum » Текст книги (страница 4)
Historia langobardorum
  • Текст добавлен: 6 октября 2016, 02:02

Текст книги "Historia langobardorum"


Автор книги: Paulus Diaconus



сообщить о нарушении

Текущая страница: 4 (всего у книги 9 страниц) [доступный отрывок для чтения: 4 страниц]

19. Huius sane Droctulft, de quo praemisimus, amminiculo saepe Ravennatium milites adversum Langobardos dimicarunt, extructaque classe, Langobardos, qui Classem urbem tenebant, hoc adiuvante pepulerunt. Cui, cum vitae explesset terminum, honorabile sepulchrum ante limina Beati Vitalis martyris tribuentes, tali eius laudes epitaphio extulerunt:

 
Clauditur hoc tumulo, tantum sed corpore, Drocton;
Nam meritis toto vivit in orbe suis.
Cum Bardis fuit ipse quidem, nam gente Suavus;
Omnibus et populis inde suavis erat.
Terribilis visu facies, sed mente benignus,
Longaque robusto pectore barba fuit.
Hic et amans semper Romana ac publica signa,
Vastator genti adfuit ipse suae.
Contempsit caros, dum nos amat ille, parentes,
Hanc patriam reputans esse, Ravenna, suam.
Huius prima fuit Brexilli gloria capti;
Quo residens cunctis hostibus horror erat.
Quo Romana potens valuit post signa iubare,
Vexillum primum Christus habere dedit.
Inde etiam, retinet dum Classem fraude Faroaldus,
Vindicet ut Classem, classibus arma parat.
Puppibus exiguis decertans amne Badrino,
Bardorum innumeras vicit et ipse manus.
Rursus et in terris Avarem superavit eois,
Conquirens dominis maxima lucra suis.
Martyris auxilio Vitalis fultus, ad istos
Pervenit victor saepe triumphos ovans;
Cuius et in templis petiit sua membra iacere,
Haec loca post mortem bustis habere iubat.
Ipse sacerdotem moriens petit ista Iohannem,
His rediit terris cuius amore pio.
 

20. Denique post Benedictum papam Pelagius Romanae ecclesiae pontifex absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Heliae Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Calchidonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius, cum esset adhuc diaconus, conscripsit.

21. Interea Childebertus rex Francorum bellum adversum Hispanos gerens, eosdem acie superavit. Causa autem huius certaminis ista fuit. Childebertus rex Ingundem sororem suam Herminigildo, Levigildi Hispanorum regis filio, in coniugium tradiderat. Qui Herminigildus praedicatione Leandri episcopi Hispalensis atque adhortatione suae coniugis ab Arriana heresi, qua pater suus languebat, ad catholicam fidem conversus fuerat. Quem pater impius in ipso sacrato paschali die securi percussum interemerat. Ingundis vero post mariti et martyris funus de Hispanis fugiens, dum Gallias repedare vellet, in manus militum incidens, qui in limite adversum Hispanos Gothos residebant, cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta est ibique diem clausit extremum. Filius vero eius imperatori Mauricio Constantinopolim est transmissus.

22. Rursum Mauricius Augustus legatos ad Childebertum mittens, eum, ut contra Langobardos in Italiam exercitum dirigeret, persuasit. Childebertus existimans suam adhuc germanam apud Constantinopolim vivere, legatis Mauricii adquiescens, ut suam possit sororem recipere, iterum adversus Langobardos Francorum exercitum ad Italiam direxit. Contra quos dum Langobardorum acies properarent, Franci et Alamanni dissensionem inter se ha bentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam sunt reversi.

23. Eo tempore fuit aquae diluvium in finibus Venetiarum et Liguriae seu ceteris regionibus Italiae, quale post Noe tempore creditur non fuisse. Factae sunt lavinae pos sessionum seu villarum, hominumque pariter et animan tium magnus interitus. Destructa sunt itinera, dissipatae viae, tantumtuncque Atesis fluvius excrevit, ut circa basilicam Beati Zenonis martyris, quae extra Veronensis ur bis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua per tingeret, licet, sicut et beatus Gregorius post papa scri psit, in eandem basilicam aqua minime introierit. Urbis quoque eiusdem Veronensis muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subruti. Facta est autem haec inundatio sexto decimo kalendas novembris. Sed tantae coruscatio nes et tonitrua fuerunt, quantae fieri vix aestivo tempore solent. Post duos quoque menses eadem urbs Veronen sium magna ex parte incendio concremata est.

24. In hac diluvii effusione in tantum apud urbem Ro mam fluvius Tiberis excrevit, ut aquae eius super muros urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alveum eiusdem fluminis cum multa serpentium multitudine draco etiam mirae magnitudinis per urbem transiens usque ad mare discendit. Subsecuta statim est hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguina riam appellant. Quae tanta strage populum devastavit, ut de inaestimabili multitudine vix pauci remanerent. Pri mumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit. Deinde, pastore interempto, sese per populos extendit. In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem laetaniam fieri ordinasset, intra unius horae spatium, dum hi Deum deprecarentur, octuaginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt. Septiformis autem laetania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partes deprecaturus Dominum est divisus. In primo namque choro fuit omnis clerus, in secundo omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatissae cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universae viduae, in septimo omnes mulieres coniugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere obmittimus, quia iam ante aliquot annos eius vitam, Deo auxiliante, texuimus. In qua quae dicenda fuerant iuxta tenuitatis nostrae vires universa descripsimus.

25. Hoc tempore isdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque praedicatione ad Christum Anglos convertit.

26. His diebus, defuncto Helia Aquileiensi patriarcha postquam quindecim annos sacerdotium gesserat, Severus huic succedens regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaracdus patricius veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum e basilica extrahens, Ravennam cum iniuria duxit cum aliis tribus ex Histria episcopis, id est Iohanne Parentino et Severo atqueVindemio, necnon etiam Antonio iam sene Ecclesiae defensore. Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare conpulit Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui a tempore papae Vigilii vel Pelagii a Romanae Ecclesiae desciverat societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad Gradus reversi sunt. Quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos receperunt. Smaracdus patricius a daemonio non iniuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim remeavit. Post haec facta est sinodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Severum patriarcham Aquilei.ensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicarat Ravennae. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt haec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus [Concordiensis], Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis, Maxentius Iuliensis et Adrianus Polensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes.

27. Hac tempestate rex Authari ad Histriam exercitum misit; cui exercitui Evin dux Tridentinus praefuit. Qui post praedas et incendia, facta pace in annum unum, magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in insula Comacina Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat et iam se per viginti annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis eandem insulam tradidit, ipse vero, ut optaverat, dimissus a rege, cum sua uxore et supellectili Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem insula divitiae multae, quae ibi de singulis fuerant civitatibus commendatae.

28. At vero Flavius rex Authari legatos ad Childebertum misit, petens eius germanam suo matrimonio sociari. Cumque Childebertus, acceptis muneribus a Langobardorum legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, advenientibus tamen Gothorum de Hispania legatis, eandem suam germanam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoverat, repromisit.

29. Inter haec legationem ad imperatorem Mauricium direxit, mandans ei, ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem bellum susciperet atque cum eius consilio eos ab Italia removeret. Qui nihil moratus, exercitum suum ad Langobardorum debellationem in Italiam direxit. Cui Authari rex et Langobardorum acies non segniter obviam pergunt proque libertatis statu fortiter confligunt. In ea pugna Langobardi victoriam capiunt; Franci vehementer caesi, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam elapsi vix ad patriam revertuntur. Tantaque ibi strages facta est de Francorum exercitu quanta usquam alibi non memoratur. Mirandum sane est cur Secundus, qui aliqua de Langobardorum gestis scripsit, hanc tantam eorum victoriam praeterierit, cum haec quae praemisimus de Francorum interitu in eorum historia eisdem ipsis paene verbis exarata legantur.

30. Flavius vero rex Authari legatos post haec ad Baioariam misit, qui Garibaldi eorum regis filiam sibi in matrimonium peterent. Quos ille benigne suscipiens, Theudelindam suam filiam Authari se daturum promisit. Qui legati revertentes cum haec Authari nuntiassent, ille per semet ipsum suam sponsam videre cupiens, paucis secum sed expeditis ex Langobardis adhibitis, unumque sibi fidelissimum et quasi seniorem secum ducens, sine mora ad Baioariam perrexit. Qui cum in conspectum Garibaldi regis iuxta morem legatorum introducti essent et is qui cum Authari quasi senior venerat post salutationem verba, ut moris est, intulisset: Authari, cum a nullo illius gentis cognosceretur, ad regem Garibaldum propinquius accedens ait: «Dominus meus Authari rex me proprie ob hoc direxit, ut vestram filiam, ipsius sponsam, quae nostra domina futura est, debeam conspicere, ut qualis eius forma sit, meo valeam domino certius nuntiare». Cumque rex haec audiens filiam venire iussisset, eamque Authari, ut erat satis eleganti forma, tacito nutu contemplatus esset, eique satis per omnia conplacuisset, ait ad regem: «Quia talem filiae vestrae personam cernimus, ut eam merito nostram reginam fieri optemus, si placet vestrae potestati, de eius manu, sicut nobis postea factura est, vini poculum sumere preoptamus». Cumque rex id ut fieri deberet, annuisset, illa, accepto vini poculo, ei prius qui senior esse videbatur propinavit. Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum nesciebat, porrexisset, ille, postquam bibit ac poculum redderet, eius manum, nemine animadvertente, digito tetigit dexteramque suam sibi a fronte per nasum ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa nuntiavit. Cui nutrix sua ait: «Iste nisi ipse rex et sponsus tuus esset, te omnino tangere non auderet. Sed interim sileamus, ne hoc patri tuo fiat cognitum. Re enim vera digna persona est, quae tenere debeat regnum et tuo sociari coniugio». Erat autem tunc Authari iuvenili aetate floridus, statura decens, candido crine perfusus et satis decorus aspectu. Qui mox, a rege comeatu accepto, iter patriam reversuri arripiunt deque Noricorum finibus festinanter abscedunt. Noricorum siquidem provincia, quam Baioariorum populus inhabitat, habet ab oriente Pannoniam, ab occidente Suaviam, a meridie Italiam, ab aquilonis vero parte Danubii fluenta. Igitur Authari cum iam prope Italiae fines venisset secumque adhuc qui eum deducebant Baioarios haberet, erexit se quantum super equum cui praesidebat potuit et toto adnisu securiculam, quam manu gestabat, in arborem quae proximior aderat fixit eamque fixam reliquit, adiciens haec insuper verbis: «Talem Authari feritam facere solet». Cumque haec dixisset, tunc intellexerunt Baioarii qui cum eo comitabantur, eum ipsum regem Authari esse. Denique post aliquod tempus, cum propter Francorum adventum perturbatio Garibaldo regi advenisset, Theudelinda, eius filia, cum suo germano nomine Gundoald ad Italiam confugiit seque adventare Authari suo sponso nuntiavit. Cui statim ille obviam cum magno apparatu nuptias celebraturus in campum Sardis, qui super Veronam est, occurrens, eandem cunctis laetantibus in coniugium idus maias accepit. Erat autem tunc ibi inter ceteros Langobardorum duces Agilulf dux Taurinensium civitatis. Quo in loco cum perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis situm erat, cum magno tonitruorum fragore vi fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf quendam de suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam, quid futurum portenderent ictus fulminum, intellegebat. Qui secrete, cum Agilulf ad requisita naturae resideret, eidem dixit: «Mulier ista, quae modo regi nostro nupsit, tua non post multum coniux futura est». Quod ille audiens, caput se eius amputaturum, si hac de re amplius aliquid diceret, comminatus est. Cui ille: «Ego quidem» inquit «occidi possum, [sed fata nequeunt immutari]; nam certe ad hoc ista in hanc patriam femina venit, ut tuis debeat nuptiis copulari». Quod ita quoque post factum est. Hoc tempore, quam ob causam incertum, Ansul cognatus regis Authari, apud Veronam est interfectus.

31. Hac etiam tempestate Grippo, legatus Childeberti regis Francorum, cum a Constantinopoli remeasset et eidem regi suo, quomodo honorifice ab imperatore Mauricio susceptus fuisset, nuntiasset, et quia iniurias, quas apud Carthaginem perpessus fuerat, imperator ad voluntatem Childeberti regis ultum iri promisisset: Childebertus confestim iterato in Italiam exercitum Francorum cum viginti ducibus ad debellandam Langobardorum gentem direxit. E quibus ducibus Audoaldus et Olo et Cedinus eminentiores fuerunt. Sed Olo cum inportune ad Bilitionis castrum accessisset, iaculo sub mamilla sauciatus cecidit et mortuus est. Reliqui vero Franci cum egressi fuissent ad praedandum, a Langobardis inruentibus passim per loca singula prostemebantur. At vero Audoaldus et sex duces Francorum ad Mediolanensium urbem advenientes, ibi eminus in campestribus castra posuerunt. Quo loco ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes adesse exercitum in solatio eorum dicentesque quia: «Post triduum cum eisdem veniemus et hoc vobis erit signum: cum videritis villae huius, quae in monte sita est, domus incendio concremari et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis nos cum exercitu, quem pollicemur, adventare». Sed expectantes Francorum duces diebus sex iuxta placitum, nullum ex his [de] quibus legati imperatoris promiserant, venisse, contemplati sunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Pervenit etiam exercitus Francorum usque Veronam, et deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta data, quae se eis crediderant nullum ab eis dolum existimantes. Nomina autem castrorum quae diruerunt in territorio Tridentino ista sunt: Tesana, Maletum, Sermiana, Appianum, Fagitana, Cimbra, Vitianum, Bremtonicum, Volaenes, Ennemase, et duo in Alsuca et unum in Verona. Haec omnia castra cum diruta essent a Francis, cives universi ab eis ducti sunt captivi. Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis Ingenuino de Savione et Agnello de Tridento, data est redempio, per caput uniuscuiusque viri solidus unus usque ad solidos sexcentos. Interea Francorum exercitum, cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem, desenteriae morbus graviter exagitare coepit, quo morbo plures ex eis interierunt. Quid plura? Cum per tres menses Prancorum exercitus Italiam pervagaret nihilque proficeret neque se de inimicis ulcisci posset, eo quod se in locis firmissimis contulissent, neque regem attingere valeret, de quo ultio fieret, qui se intra Ticinensem munierat urbem, ut diximus, infirmatus aeris intemperantia ac fame constrictus exercitus redire ad propria destinavit. Qui revertentes ad patriam, in tantum famis penuriam perpessi sunt, ut prius vestimenta propria, insuper etiam et arma ad coemendum victum praeberent, quam ad genitale solum pertingerent.

32. Circa haec tempora putatur esse factum, quod de Authari rege refertur. Fama est enim, tunc eundem regem per Spoletium Beneventum pervenisse eandemque regionem cepisse et usque etiam Regium, extremam Italiae civitatem vicinam Siciliae, perambulasse; et quia ibidem intra maris undas columna quaedam esse posita dicitur, usque ad eam equo sedens accessisse eamque de hastae suae cuspide tetigisse, dicens: «Usque hic erunt Langobardorum fines». Quae columna usque hodie dicitur persistere et columna Authari appellari.

33. Fuit autem primus Langobardorum dux in Benevento nomine Zotto, qui in ea principatus est per curricula viginti annorum.

34. Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Gunthramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeberti regis, direxit. A quo legati idem iocunde suscepti, sed ad Childebertum, qui ei nepus ex fratre erat, directi sunt, ut per eius nutum pax cum gente Langobardorum firmaretur. Erat autem Gunthramnus iste, de quo diximus, rex pacificus et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis admirabile libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum historia noverimus minime contineri. Is, cum venatum quodam tempore in silvam isset, et, ut adsolet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tamen suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus eiusdem fidelis sui reclinans, obdormivit. De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum, tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatam suam vagina exemptam super eundem rivulum posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit. Quod cum non longe exinde in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum super eandem spatam praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni, de quo exierat, introivit. Gunthramnus post haec de somno expergefactus, mirificam se visionem vidisse narravit. Retulit enim, paruisse sibi in somnis quod fluvium quendam per pontem ferreum transisset et sub montem quendam introisset, ubi multum auri pondus aspexisset. Is vero in cuius gremio caput tenuerat cum dormisset, quid de eo viderat ei per ordinem retulit. Quid plura? Effossus est locus ille, et inestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postmodum cyborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, multisque illud preciosissimis gemmis decoratum ad sepulchrum Domini Hierosolimam transmittere voluit. Sed cum minime potuisset, idem supra corpus beati Marcelli martyris, quod in civitate Caballonno sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni fecit; et est ibi usque in praesentem diem. Nec est usquam ullum opus ex auro effectum, quod ei valeat conparari. Sed nos, his breviter quae relatu digna erant contactis, ad historiam revertamur.

35. Interim dum legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum nonas septembris, veneno, ut tradunt, accepto, moritur postquam sex regnaverat annos. Statimque a Langobardis legatio ad Childebertum regem Francorum missa est, quae Authari regis mortem eidem nuntiaret et pacem ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatos quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum promisit. Qui tamen praefatos legatos post aliquot dies, promissa pace, absolvit. Regina vero Theudelinda quia satis placebat Langobardis, permiserunt eam in regia consistere dignitate, suadentes ei, ut sibi quem ipsa voluisset ex omnibus Langobardis virum eligeret, talem scilicet qui regnum regere utiliter possit. Illa vero consilium cum prudentibus habens, Agilulfum ducem Taurinatium et sibi virum et Langobardorum genti regem elegit. Erat enim isdem vir strenuus et bellicosus et tam forma quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Cui statim regina ad se venire mandavit, ipsaque ei obviam ad Laumellum oppidum properavit. Qui cum ad eam venisset, ipsa sibi post aliqua verba vinum propinari fecit. Quae cum prior bibisset, residuum Agilulfo ad bibendum tribuit. Is cum reginae, accepto poculo, manum honorabiliter osculatus esset, regina cum rubore subridens, non deberi sibi manum osculari, ait, quem osculum ad os, iungere oporteret. Moxque eum ad suum basium erigens, ei de suis nuptiis deque regni dignitate aperuit. Quid plura? Celebrantur cum magna laetitia nuptiae; suscepit Agilulf, qui fuerat cognatus regis Authari, incoante iam mense novembrio, regiam dignitatem. Sed tamen, congregatis in unum Langobardis, postea mense maio ab omnibus in regnum apud Mediolanum levatus est.


    Ваша оценка произведения:

Популярные книги за неделю